PARADISUS

PARADISUS
I.
PARADISUS
apud recentiores Scriptores, atrium est porticibus circumdatum ante aedes sacras. ex Graeco Παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος εν ᾧ παριπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus, Gallis vero Parvis. Hâc notione vox reperitur, apud Anastasium in Dono I. Pontific. Hic Atrium B. Petri superius, quod Paradisus dicitur, estque ante Ecclesiam in quadriporticum, magnis marmoribus stravit. Et in S. Paulo, Fecit autem in atrio turrem S. Mariae ad Gradus, quod vocatur Paradisus, oraculum. Ubi in priore loco, ςτοὰ, ἡ ἐις τὸν Πέτρου τοῦ Α᾿ποςτόλου νεὼν διήκει habetur. Vide Gruterum Inscript. Christian. p. 1163. Hos vero Paradisos coemeteriorum vicem interdum praebuisse, declarant quae de Orthone II. Imperatore habent Scriptores, quem in Paradiso B. Petri Romae tumulatum tradunt, Leo Ostiensis l. 2. c. 9. aliique. Ita etiam Sicelgaitam, Roberti Guiscardi uxorem, ibidem humatam, scribit Paulus Diaconus Chron. Casin. l. 4. c. 8. Certe, ut Paradisi, ita et Coemeteria Atria dicuntur passim, vide Car. du Fresne Glossar, et Salmas. ad Solin. Sed et Paradisos appellari Gallis Parcs, in quibus varia animalia, ad usum voluptatis vel venationis includuntur, et possidentur, ademptâ naturalilibertate, tradit Balduinus Institut. de rerum divis. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iuridic. Eriam in navi Paradisos habet, Contractus navigii etc. ann. 1268. tom. 5. Histor. Francic. p. 439. apud Car. du Fresne l. c. Nempe Παραδεισοι Graecis etiam veter. quae Vivaria Latini dixêre, A. Gellius l. 2. c. 20. non tam a παρἀ, iuxta, et δεύω, irrigo, ut Suidas vult, quam ex Hebr. pardes, pomarium denotante, seu hortum: unde et pardo quidam nomen inditum volunt, quod, uthortus floribus, ita maculis pardus varietur, Sam. Bochartus Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. Nec omittendus Paradisus Aloadis, Senis de Montanis nomine insigniti, quem post occupatam regionem Muletam in valle quadam amoenissima, et praeruptis cinctâ montibus, omni delitiarum genere instruxit, in faucibus, per quas solas patebat aditus, arce munitissimâ condita, ne cui accedendi, nisi consciis, potestas esset. Quô pactô cum sicariorum magnam vim (quos vulgo Assassinos seu Lassatinos dixêre) ad se traxisset, multaque per eos, qua Christianis, qua aliis, damna in flixisset aliquandiu, tandem ab Allavo Rege Tartarorum triennali obsidione ad deditionem compulsus, locus abolitus, asseclaeque omnes interempti sunt, uti legere est apud Marc. Paulum Venetum Orient. Histor. l. 1. c. 8. Vide quoque, ubi de Assassinis, seu Lassatinis, nec non infra, voce Senex.
II.
PARADISUS
oppid Syriae, seu Phoenices, ab hortorum amoenitate nomen nactum, ad Septentrion. Libani, supra Antaradum cum fluv. cognomine, Plin. l. 5. c. 23. Ptol. Item pagus Siciliae, Steph.
III.
PARADISUS
quem Dominum Deum in Eden plantâsse meminit Moyses, Gen. c. 2. v. 8. his verbis: vajitta Jehova Elohim gan beheden, transferentibus id Septuaginta; ἐφύτευςτεν ὁ Θεὸς Παράδεισον εν Ε᾿δέν, ut non tam voluptatem, quam nomen proprium istius loci accepisse videantur. Origine autem paradisus νοχ Persica est, sicut Xenophon l. 5. Memorabil. non solum testatur hortos a Persis Paradisos appellari, verum etiam Plut. in Demetrio et Philostratus in vita Apollonii Tyanei. cum ita scribit: Μέλλων ὁ Δαμὶς πρὸς ςθήραν γίνεςθαι τῶν εν τοῖς παραδείσοις χωρίων, εἰς οὓς λέοντές τε ἀπόκεινται τοῖς βαρβάροις καὶ ἄρκτοι, καὶ ποαρδάλεις. Et Pollux, l. 9. c. 3. Παράδεισοι βαρβαρικὸν εἶναι δοκοῦν τούνομα, ἥκει δὲ κατὰ συνήςθειαν εἰς χρῆσιν Ε῾λληνικὴν, ὡς καὶ ἄλλα πολλὰ Περσικῶν. Etenim Persae nominabant Paradisos, ampliores hortos δένδρα ἔχοντας ἡμερὰ, interdum etiam vivaria, ut quibusdam placere video. Agellius l. 2. c. 20. Vivaria nunc dicuntur septa quaedam loca, inquibus ferae vivae pascuntur. Et paulo post, Vivaria, quae nunc vulgus dicit, sunt quos Παραδείσους Graeci vocant. Quocirca Vandalorum regum paradisum in Africa pulcherrimum et amoenissimum fontibus non tantum irriguum, sed etiam arboribus pomis onustis plenum fuisse, scribit Procopius. Unde Hesych. Παράδεισον τὴν Βασιλέως κατάλυσιν interpretatur. Valeant ergo, qui cum Scholasticis Paradisum dici volunt quasi parans Dei visum. Valeant, qui cum Suida peregrinae huius vocis originem aut παρὰ τὸ δεύσω, i. e. βρέχω, aut παρὰ τὸ τὴν δεῖσαν, i. e. βοτάνων συλλογὴν ποιεῖςθαι, arcessunt. Tandem hanc vocem receperunt literae sacrae. Ait enim Solomon Eccles. c. 2. v. 5. Feci mihi hortos, et paradisos (ganoth vepardessim) et plantavi in eis omne lignum fructiferum. Canticorum quoque c. 4. v. 13. Nehemiae c. 2. v. 8. eandem vocem reperias. In Novo Testamento est translata a S. Luca c. 23. v. 43. et D. Paulo 2. Corinth. c. 12. v. 4. ad aeternam illam et beatam Dei, angelorum, et animarum felicium sedem, ut cum Christus in quit latroni: Hodie mecum eris in Paradiso. Eâdem fignificatione accipitur Apocal. c. 2. v. 7. ubi vincenti lignum vitae promittitur, quod est inparadiso. Ubi forte Seleuciani negârunt fuisse olim Pardisum terrenum, ut et Origenes l. 4. περὶ ἀρχῶν pueriliter ratiocinatur, haud fore aliquem usque adeô stupidum, ut
putet Deum agricolam fuisse, et arbores plantâsse in Paradiso Sed eum confutat Epiphanius. Quin ipsa creatio, verbô Dei facta, redarguit ineptias tales; nec esse in Paradisi historia semper quaerendas allegorias monet Hieronym. Fuit itaque Paradisus aliquis terrenus, sed ubi fuerit, ab eruditis disputatur. Sunt qui sub Aequinoctiali circulo constituunt, et nomine gladii, torridam zonam accipiunt. Alii in altissimis montibus ponunt, ut ad Lunarem usque circulum pertingat, aquarum diluvii expers. Nonnulli extra orbem nostrum locum illi faciunt, mystice intelligentes omnia illa, quae de eo commemorantur. Philo quoque Iudaeus caelum intelligit. Sed hanc eius opinonem improbat et reicit Theodoretus multis modis, tum pariter his verbis: Ἐδὲν οἱ μὲν τὸν παράδεισον αὐτὸν λέγεςθαί φασιν, οἱ δὲ τόπον πάντα, εν ᾡ καὶ παράδεισος ἦν, ὅθεν καὶ ό Α᾿δὰμ ἐπλάςθη. Καὶ ὁ
Α δὰμ ἀπὸ τῆς γῆς εν Ε᾿δὲν γεγεννῆςθαι προσηγορεύθη, ἔδων γὰρ τὸ πυῤρὸν. Quamquam posteriora haec minime sint vera, eo quod Adamus nomen tulerit a terra, quae Ebraeis dicitur Adama. In quâ regione ergo plantatus est hortus hic voluptatis? Probabiliter loqui ac scribere videntur, qui locum eius designant in Mesopotamia inter Iudaeam et Arabiam, maxime circ Babylonem et Seleuciam, ubi Tigris et Euphrates 4. flumina suô concursu constituunt, supra Babylonem autem unô alveô recipiuntur, et infra rursus dividuntur in flumina duo, aut potius in Chaldaeâ vel Assyriâ. Sed et hanc sententiam evertere conantur nonnulli, noin satis animadvertentes, ubi primi isti homines vixerint, ubi turrim condiderint, ubi Nineve prius condita ab Assur, a quo circumiacens regio Assuria, vel (quod idem est) Assyria est dict. Suspicionis etiam nonnihil inicit, quod inter Magorum praecepta, quorum in Chaldaea et proximis regionibus magna fuit auctoritas, Paradisi quoque mentio fiat verbis:
Ζήτησον παράδεισον. ——
Quamquam mystice eos de Paradiso loqui intelligat Psellus, qui disertis verbis Χαλδαϊκὸν παράδεισον vocat, et aliô locô ἱερὸν παράδεισον κατὰ Χαλδαίους, quasi fuerit indubitatum tum temporis, esse aliquem Paradisum Chaldaicum. At quia perierat aquis diluvii vastatus, atque ideo digitô monstrari non poeterat, mystice intelligendum existimârunt, sicut et nonnulli Christianorum Theologi. Adde quod versus Orientem habitaverint Adam, Cain, Abel, et ab eodem tractu coloniae fuerint in alias regiones deductae. Post cataclysmum enim venit in Aegyptum Mizraim, id est, Aegyptus, ut Chus in Aethiopiam. Atqui Orientalis regio est Chaldaea, cuius incolae quoque non falso, Arcadum instar, sed magnô iure se, omnium hominum antiquissimos iactare solent. Iam et ipse hortus voluptatisplantatus fuisse legitur a Deo, Gen. loc. cit. Mikedem; quam vocem licet Onkelos a principio vertat, Hieronym. ab exordio, Aquila ἀπ᾿ ἀρχῆς, Theodoretus εν τοῖς πρώτοις, Symmachus εν πρώτης; quasi ante conditum mundum exstiterit Paradisus; tamen horum sententiae omnino standum non est, cum eadem vox ab Oriente quoque significet, teste Aben Ezrâ et aliis. Atque hâc adeo de causâ Septuaginta verterunt κατὰ τὰς ἀνατολὰς, i. e. ad Orientem, respicientes ad locum, non ad tempus. Baudrandus ait fuisse multis in Armenia maiori versus montem Ararath; ex illa enim regione profluunt 4. illi fluvii Scripturae memorati, nempe Euphrates, Tigris, Phison postea Phasis, et Gehon, qui postea Araxes. Gehon enim fluvium Chaldaice significat, uti Araxes Persice: Et in his partibus ponuntur etiam populi Etopes quibusdam. Sed alii aliter. Hoc certum est, ante hominem formatum exitisse Paradisum. Ante mundum vero creatum non exstitisse, vel inde probari queat, quod terrestris fuerit, arbores in se fructiferas habens, fluviorumque et regionum Orientalium mentio fiat in eius descriptione. Credibile quoque est. temperatissimam fuisse regionem hanc, atque ideo priscos illos homines vitam in plures, quam nos, annos produxisse, cum nondum immanis illa ventris ingluvies, vere Hydra Lernaea, irrepsisset in mundum, quae iam et morbos plures generat, et manes anticipat. Ceterum periit Paradisus terrestris, eversus aquis diluvii, horridus iam et in cultus, aut certe pristinâ amoenitate destitutus. Quo stulte faciunt prorsus, quicum que eum inquirunt, eo quod ab aliis locis quoad splendorem, culturamque dignosci haudquaquam possit. Falluntur etiam Iudaei, qui in terreno Paraoiso etiamnum versari putant Thisbitem Eliam, et Enoch, cum in caelestem revera translati sint, de quo Salvator locutus est pendens in cruce, et B. Paulus, loc. cit. ubi se raptum esse affirmat in Paradisum tertium adusque caelum, atque ibidem multa audivisse verba arcana, quae hominiaperire non licet. Haec ex Fungero. Videat eruditus Lector tractatum Anglicanô sermone conscriptum, cuius titulus est: A discourse of the Terrestrial Paradise. Londini, excudebat Iac. Flesherus, A. C. 1666. Nic. Lloydius. Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. quatuor Paradisi fluvios fuisse ait, Euphratem, qui Phrat seu Frat in Scriptura vocatur; Tigrim, qui accolis antehac et Arabibus hodienum, Diglito seu Diglath, ad nominis Chidekel similitudinem voce accedente: ut et utriusque alveos, in quos antequam Oceanum subeant, scinduntur, quorum unum hodie Naharmalca, olim Pishon: alterum nunc Naharsares, qui
Arabiam alluit, olim Gichon appellatum vult. Nec obstat, quod Gichon dicatur fluere circa terram Chus seu Aethiopiam; Aethiopia haec enim, non Occidentalis illa est, quam Nilus interluit: Sed Orientalis, quae Arabia est. Quemadmodum Mosis uxor Aethiopissa dicitur, quae tamen non ex Aethiopia Africae, sed ex Arabia oriunda erat: Filia namque Iethronis, Principis in terra Midian, quae in Arabia sita. Similis Chavilae, quam Pishon rigare dicitur, unde Gangem eum fecêre Iosephus. Eusebius, Hieronymus, ratio est. Etenim non intelligitur Chavila, quae in India est; sed quae ad Sinum Persicum hodiernum Chelfa dicta cuius
Populi Chelfalini, qui etiamnum asserunt se in Eden habitare, ubi paradisus fuerit, vide quoque Horn. in Sulpicium Severum, l. 1. c. 1. num. 2. Ita ergo eorum sententia corruit, qui Pishonem Gangem et Gichonem Nilum fecêre sicque totam Asiam, et maximam partem Africae, priscis Paradisi limitibus inclusêre. Accedit quod fluvii hi fontibus et ipsô aquarum decursu immensum quantum divertant. Revocavit quidem vetus istud placitum in lucem nostrô tempore Cl. olearius, Persicô itinere celebris, Euphratem, Tigrim, Gangem, Nilum in India quidem nasci, sed canalibus subterraneis tandiu duci, donec locis, ubi fontes eorum nunc habeantur, super terram emergant, docens ex Augustino in Genes. l. 8. c. 7. Sed quamvis trium priorum aliqua communio concipi possit, Nilus tamen in consortium venire non poterit, quippe de quo vix dicetur, qui longinquus eiusmodi canalis ab eo per totam Asiam et Africam ducendus interiectô Maria Rubrô aut Indicô misceri non possit. Et quam vis instet, Phrat quidem diserte memorari, sed veluti Gihon non Ilum solum, verum alia quoque flumina denotat, sic Phratem etiam non necessario exponendum Euphratem: facilis tamen responsio est. De Tigri enim res indubia est, cum Assyriam dicatur alluere, quid ni ergo et ipsi propinquum Ephratem retineamus. Adde, si Zeilana Insul. vel India intra Gangem, ut vult, necessario Paradisum tulêre, quia rerum omnium ibi copia; etiam Africae Americaeque quaedam partes eandem ob causam Paradisum sibi vindicabunt. Imo a fertilitate atque amoenitate locorum hodierna argumentum eo infirmius ducitur, quod maledictio Adamo inflicta, si textum sacrum curatius evolvamus, in spiecie Paradisum quoque pressisse videtur; ut proin credibile non sit, solum ipsius fertile ac amoenum mansisse. Vide Auctorem ipsum Anonym. loc. cit. c. 3. §. 14. et de celebrioribus Hortis, qui paradisi nomine apud Scriptores veniunt suô loc Eius porro aliqua apud Gentiles quoque, quibus per traditionem utcumque innotuit, vestigia reperiuntur; in isto maxime errantes, quod dierum paucorum, quibus primis Parentibus cum integritate felicitas sua in eo constitit, fortunam, saeculi fecerint, cui ob praestantiam suam Aurei indidêre nomen. Vide Hesiodum Op. et Dier. l. 1. Ovid. Metam. l. 1. Fab. 3. Senecam Trag. Hippolyt. Act. 2. Sc. 1. Alios. audiemus hîc solum Tibullum l. 1. El. 3. v. 41.
Illô non validus subiit iuga tempore taurus,
Non domitô frenos ore momorditequus.
Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella, nec enses
Immiti saevus duxerat arte faber.
Neque Poetae solum, quibus quidvis fingendi licentia est, verum et Philosophi talia tradidêre; inter quos Plato Polit p. 175. 176. aetatis istius conditionemque hominis referens, inter alia docet, sine laboris molestia primishominibus victum obtigisse; illos frugibus solum oleribusque victitâsse, nullâ carnium mentione factâ, quarum esum Noacho demum concessum nonnulli ex Mosis historia se colligere posse autumant; eosdemque nudos incessisse, quod apertissime Moses indicat. Idem et alibi regionem quandam sic describit, ut non ita magnam cum Paradiso diversitatem habeat, iudiciô Caelii Rhodigini l. 1. Antiqq. Lection. c. 22. Sic eiectionis e Paradiso post lapsum, calamitatumque inde humano generi immissarum, stricturae, apud Hesiodum iterum d. l. ubi tantum non Evae nomen defert: Plotinum Ennead. 48 1. et 5. Catullum Argonaut. carm. 65. sub fin. Ovid. Metam. l. 1. Fab. 4. Senecam Tragic. l. c. Platonem in Cratil. sub fin. in cuius berbis legum divinarum humano generi latarum transgressioni omnem, quâ conflictatur calamitatem, imputantis, et terrestris illius Paradisi et eiectionis mysterium, etiam Marsilius Ficinus agnoscit Argum. in Plat. de LL. l. 9. etc. Quô spectant et Bacchi orgia, quae celebrabant Α᾿νεςτεμμένοι, ut Clemens Alexandr. illa quoque huc trahens Protrept. p. 7. τοῖς ὄφεσνν ἐπολολύξοντες Εὔαν Εὔαν ἐκέινην, δὶ ἣν ἡ πλάνη παρηκολούθησε, Coronati serpentibus, ululantes Evan. Evam illam per quam est error consequutus, et quae sequuntur. Sed et inter Novi Orbis incolas eadem non omnino ignota Imo totam hanc de utroque Hominis statu historiam, mutatis fere tantum nominibus, a Sacerdote quodam Peguano, ita relatam, ut ex ipsa sacra Historia recitatam crederes, fide auctoris, qui sermonise praesentem adfuisse dicit, Ferdinand. Mend. Pinti itinerar. p. 313. hîc subiungere placuit. Ea ita se habet: Post erutum ex aqua orbem, Hortum a Deo plantatum esse, cui incolam custodemque hominem, Adaae nomine cum uxore Baragone dederit; utrumque in obsequii specimen eâ lege adstrictum, ne arboris Hilafaran fructum temeeraret, quam suo honori seposuisset; ni pareret, gulae intemperiem horrendis suppliciis luituros, etiam in posteros transituris. At serpentem, ex domô fumi, magnam istam Lupanto veritam, ne homini suâ erga Dei iussa reverentiâ aeterna felicitas obtingeret, mulieri, melioris sortis spe illectae, persuasisse, ut vetitos fructus invaderet, maritô quoque in criminis communionem pertractô. Unde Hortô expulsis mors, dolores, atque inopia irato Numine inculbuerint, quod tamen Adae multis lacrimis testata paenitentia utcumque mitigârit. Quae tamen et ipsa non vulgata, et ne Symmystis quidam suis cognita esse, Sacerdos iste, Grepos nominant, iactabat, ex Tob. Pfannero System. Theol. Gentil. purior. c. 7. §. 9. et 10. A' Paradiso dicuntur Paradisiacae aves, quae alias Manucodiatae, seu Mamuco diatas, h. e. aves Dei (hanc enim Etymologiam Maximil. Transylvanus reddit) dictae, ex Insulis Moluccis in Europam adferuntur: Has pro apodibus male quidam hactenus habuêre; cum ab Insulanis ideo pedes et viscera resecentur, ne pennis, quibus maxime superbiunt, foetor adhaereat,
Idem
Anonym. c. 5. §. 13. Et ab amico accepi, un Ulyssis Aldrovandi Cimeliarchio istiusmodi aves cum pedibus, sed brevibus admodum, et plumis taliter involutis, ut facile procul spectantem fallant, spectandam exhiberi. Vide quoque in voce Moluccae. Indidem Arbor Paradisi vulgo dicta est. Aloe aromatica seu Agallochum, ab excellenti odore, ob quem lignum eius magno apud Orientales hodieque in pretio est, qui illô mystaces suos suffumigare tantae voluptati habent, ut numquam eô sine gratiarum peculiari formula, erga Deum tanti beneficii auctorem, illos uti, tradat Ioh. Bapt. Tavernier ubi de Commercio Indico. Sic Folium sive malabathrum herbam Paradisi vulgus vocitavit, teste Isidorô: et poma quaedam praedulcia etiamnum Paradisi nun cupant Galli, vide Salmas. ad Solin. p. 1055. ubi de Agallocho seu Aloe.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Paradisus Playa Conchal Hotel Guanacaste (Guanacaste) — Paradisus Playa Conchal Hotel Guanacaste country: Costa Rica, city: Guanacaste (North Pacific Riviera) Paradisus Playa Conchal Hotel Guanacaste Paradisus Playa Conchal Hotel is a best of paradise, offering an array of amenities and making it an… …   International hotels

  • Paradisus Cancun Resort & SPA — (Канкун,Мексика) Категория отеля: 5 звездочный отель Адрес: Kukulcan Boulevard K …   Каталог отелей

  • Paradisus Palma Real Hotel Punta Cana (Punta Cana) — Paradisus Palma Real Hotel Punta Cana country: Dominican Republic, city: Punta Cana (Playa Bavaro) Paradisus Palma Real Hotel Punta Cana Location Paradisus Palma Real Hotel Punta Cana is the superior luxury resort in Playas de Bavaro, combining a …   International hotels

  • Paradisus Punta Cana Hotel (Punta Cana) — Paradisus Punta Cana Hotel country: Dominican Republic, city: Punta Cana (Playa Bavaro) Paradisus Punta Cana Hotel Location In one of the most prestigious corners of Punta Cana, right alongside the beautiful Bavaro Beach, Paradisus Punta Cana is… …   International hotels

  • Paradisus Punta Cana Resort - Все включено — (Пунта Кана,Доминиканская Республика) Категория отеля: 5 звездочный отель …   Каталог отелей

  • Paradisus Palma Real Golf & Spa Resort — (Пунта Кана,Доминиканская Республика) Категория отеля: 5 звездочный отель Адрес …   Каталог отелей

  • Paradisus La Perla Playa Del Carmen - Все включено — (Плая дель Кармен,Мексика) Категория отеля: 5 звездочный отель …   Каталог отелей

  • Paradisus La Esmeralda Playa Del Carmen - Все включено — (Плая дель Кармен,Мексика) Категория отеля: 5 звездочный отель …   Каталог отелей

  • Paradisus Ocean Front — (Loiza,Пуэрто Рико) Категория отеля: Адрес: Carr 187, 00772 Loiza, Пуэрто Рик …   Каталог отелей

  • Paradisus Sierra II — (Сьерра де лос Падрес,Аргентина) Категория отеля: Адрес: Cecilia 605 esquina Do …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”